Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.10 Cic. Fam. 14.11 (English) >>Cic. Fam. 14.12

14.11 Scr. Brundisi xvii K. Quint a. 707 (47). TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE. S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.10 Cic. Fam. 14.11 (English) >>Cic. Fam. 14.12

Powered by PhiloLogic